Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto
filio Simeón preposito monasterio Sancti Petri de castello Luar in Aragona prouincia suisque sucesoribus
in perpetuum.
Quamquam sedes apostólica universalis mater et omnium eclesiarum princeps uniuersas eclesias comuni iure
et dispensatione contineat plerique tamen fideles et catholici uiri cum pro remedio animarum suarum ex propiis
facultatibus eclesias Deo construunt in singulare patrocinium Sancte Romane eclesie eas comendare et prorpio eius
iuri subiectas fore cupiunt, quatenus speciali caritate et studio sue matriz amplexe usque quaque liberiores et
municiores existant et in profectu diuine seruitutis inde presidii ornamenta suscipiat,quatenus speciali caritate
et studio, unde magisterium eruditionis expectant. Hec igitur karissimus filiun noster Sancius rex Hiapanie salubri
consideratione perpendens predictum monastrium Sancti Petri de castello de Luar ad eo constructum et edificatum
mediante legato nostro Hugone Candido et cardinale presbitero necnon uenerando abate monasterii Sancti Iohannis
Baptiste de Pinna in proprium ius et tutelam Sancte Romane eclesie suscipi et apostolicis priuilegiis muniri desiderat
et corroborari pariterque ex subitione eiusdem monasterii constitutum censum udelicet unciam auri per síngulos
annos apostolice sedis persoluendum esse destinauit Nos itaque in apostolatus amministratione quod no digni sumus
diuina dispensatione locati cum omni caritate et beniuolentia an uota regis et tam iusta desideria inclinati, idem
monasterium in tutelam et defensionem apostolice eclesie suscipimus et priuilegium sibi nostre apostolici tuitionis
inpendimus. Unde tibi Simeón preposito eiusdem loci uenerabilis tuisque succesoribus in hac nostre santionis
pagina salua quidem in omnibus huius sancte sedis reuerentia concedimus et confirmamus predictum monasterium Sancti
Petri de castelo Luar cum omnibus que nunc sibi iure pertinent aut in futurum Deo annuente ibi cenferenda sunt
ut sine omni molestia et inquietudine illud in tua gobernatione et prouidentia teneas. Statuentes et apostólica
auctoritate confirmantes ut nullus rex, dux, comes, episcopus aut aliqua persona secularis aut eclesiástica
iam sepedictum monasterium aut uillas, terras uel aliqua bona iure sibi pertinentia uiolenter inuadere, rapere
aut aliqua ocassione perturbare aut inquietare presumat, saluo quidem debito honore et reuerentia proprii episcopi.
Siquis igitur temerario ausu hec nostra statuta contaminare presumseritaut inflingere anathematis laqueo se innodatum
et iudicio superni iudicis plectendum esse cognoscat ... uero pie deuotinis intuitu huius nostre santionis custos
et ouseruator extiterit et bona sua ad amplificationem eiusdem monasterii contulit aut conferre studuerit apostolice
benedictinos grariam construarum et eterne retributionis gloria repleatur.
Datum Lateranis XV kalendas neuembris per manus Petri Sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis ac bibliotecarii,
anno XI pontificatus deominii Alexandri secundi Pape, ano sciliet dominice incarnationis millesimo septuagésimo
I, Indiccione VIII.